# Astronomiae physicae et geometricae elementa 3-4

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/3-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/3-4

propria Orbita T1, ab occidente in orientem delatam; ACEG Orbitam à Venere, versus easdem partes, breviori tempore percursam; patet quod, cum Venus in DEF, Orbitae suae parte à Tellure remotiore invenitur, haec è Terra in T videbitur mota in consequentia Signorum; quo casu Directa dicitur. Cum vero Venus pervenerit ad situm respectu Solis & Telluris qualis est G; dum à G ad H movetur, aequali celeritate cum Sole ferri videbitur: Nam tunc rectà versus Terram tendit; nec aliter moveri videtur, quam quatenus ejus Orbita defertur à Sole versus ortum moto; adeoque tardior quidem est quam prius, sed etiamnum Directa. Venus ultra H per A ad B progressa, &, quia Soli propior est, velocius mota quam ipsa Tellus, (cujus rationem inferius reddemus,) hanc inter & Solem media transit; & proinde è Tellure visa locum, inter Fixas, mutare quidem videbitur, at contra Signorum seriem, i. e. in Antecedentia; unde tum temporis Retrograda dicitur, licet è Sole spectata etiamnum Directa videretur. Et inter Directionem & Retrogradationem, prope H scilicet, Stationaria apparet; rectis nempe Terram & Venerem, eodem momento, jungentibus, per tempus notabile parallelis manentibus. Similiter, post Retrogradationem, antequam rursus Directa fiat, secundo Stationaria, prope B, videbitur; & quidem Stationaria ad Directionem, quia mox futura est Directa in Orbitae parte BCDEFGH.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
