# Astronomiae physicae et geometricae elementa 3

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/3

Cumque Tellus eâdem viâ perpetuo incedat, notabit Observator Stellas, quas pertransit Tellus; ut & planum Orbitae Telluris, circulumque in sphaera Fixarum ab hoc plano factum, Eclipticam dictum; qui maximus quidem erit, quoniam transit per Solem sive oculum; qui cavae sphaerae, qua visus terminatur, centrum est. Quod si, propter commodiorem observationem, Observator divisam intelligat hanc Eclipticam in partes aequales duodecim sive Signa, quorum cuivis nomen imponat ab Asterismo vicino, sive figura rei cujusvis quam vicinae Stellae referre concipiuntur: in hoc inquam casu, Terra videbitur tranfire ab v ad 8, indeque ad II, atque ita denuò, ab occidente ad orientem omnia Signa peragrando, donec ad v revolvatur. Quod si, secundo, Observator in Tellurem translatus intelligatur; si Tellus sit ad A, ubi ex Sole conspicitur inter Fixas ad V, Sol inter Fixas conspicietur in opposito Signo a è Terra, quae nunc est sphaerae Fixarum centrum; quippe locus oculi undique visum aequaliter producentis, & Stellas omnes ad hanc superficiem sphaericam referentis. Mota vero Terra ab A per B ad C in sua Orbita, sive ex Sole spectata, ab v per B ad II &c. in consequentia Signorum; Sol, Observatori Terrestri locum suum (ut vulgo fit) immotum reputanti, inter Fixas moveri videbitur etiam in consequentia Signorum à per w ad &c. in eodem plano Eclipticae, eodem tempore, & versus eandem plagam, atque Tellus è Sole conspecta; sed in E clipticae punctis oppositis.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
