# Astronomiae physicae et geometricae elementa 30-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/30-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/30-2

COROLLARIUM I. Hinc sequitur, quod si corpus agitatum eam per Vim Centripetam, quâ in circulo retinetur, demittatur versus centrum; ita ut Vis haec in descensu neque augeatur neque minuatur, sed eadem maneat, & praeter impulsum prius impressum, novum & aequalem corpori perpetuo superaddat, (ut fit in Galilaeana hypothesi Gravitatis:) Quo tempore dictum corpus in circulo describeret arcum quemlibet, descensu suo versus centrum percurret rectam aequalem ortae, si quadratum dicti arcûs ad circuli diametrum applicetur. Nam ex Prop. hac XXV. patet istud ipso casus initio fieri; & in praesenti descensus hypothesi Spatia percursa sunt in duplicata ratione Temporum; &, cum circulus aequabiliter describatur, arcuum descriptorum Quadrata sunt etiam in duplicata ratione Temporum, quibus describuntur: Atque Quadratorum horum applicatio ad circuli diametrum (quippe constantem) rationem hanc non mutat. Patet igitur istud perpetuo obtinere.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
