Latin
PROPOSITIO IX. LEMMA
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 300
Unproofread scanNot analysed yet
)aequali TB, erunt (in fig. 1.) MS, BS, TS &LS, &(in fig. 2.) MS, GS, TS, LS quamproxime geometrice proportionales continue: adeoque (in utraque fig.) MS est ad TS in duplicata ratione TS ad LS. Sed MT est duplo major (ex constructione) quam TB, quae (ex praec.) aequalis est AM in Quadraturis; &MN est fere aequalis ipsi MT: Et igitur MN in Syzygiis est quasi duplo major quam AM in Quadraturis. Q. E. D. PROPOSITIO X. *N singulis Satellitis cujusvis revolutionibus Apsides plerumque magis progrediuntur quam regrediuntur, &excessu progreßûs feruntur in consequentia. Nam Vis ut MN in Syzygiis, cujus ablatione à Vi quâ T trahit L fit ut Apsides progrediuntur, est (per praec. Lem.) quasi duplo major quam Vis ut AM in Quadraturis, cujus additione ad praedictam Vim quâ T trahit L Apsides regrediuntur: Et igitur excessus in integra Satellitis revolutione erit penes MN, transferetque Apsides in consequentia. Q. E. D. Haec ita se habebunt ordinario &caeteris paribus: Dantur autem casus particulares (ut Prop. sequente ostendetur) in quibus, in una Satellitis revolutione circa proprium Primarium, Apsides magis regrediuntur quam progrediuntur.