# Astronomiae physicae et geometricae elementa 302

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/302

Quoniam vero Vis extranea ablatitia MN, progressum Apsidum causans, Prop. IX. ostensa est quasi duplo major quam Vis AM, quae illas retrocedere cogit; & praeterea Apsides diutius haerent in Syzygiis quam in Quadraturis, quia illic in consequentia latae cum Sole progrediuntur, hic in antecedentia latae Solis Quadratum in consequentia latum cito transeunt; patet Apsides velocius & diutius progredi in suis Syzygiis, tardius vero & non tam diu recedere in Quadraturis suis; & excessu progressûs supra regressum, in (hoc est, dum Apsides ex T integra revolutione Apsidum ad Solem ferri in consequentia. visae omnes cum Sole aspectus subeunt. Omnia praedicta eodem fere modo se habebunt, licet species Orbitae Secundarii non maneat praecise eadem, modo mutatio Excentricitatis non sit magna nimis.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
