# Astronomiae physicae et geometricae elementa 308

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO. XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/308

Cumque Vis illa perturbans MN Inclinationem Orbis Satellitis ad Primarii Orbem suâ naturâ minuat semper, neque augeat unquam nisi per accidens, propter motum Nodorum in antecedentia ab illa factum; patet dictorum Orbium Inclinationem esse omnium maximam quando Nodi sunt in Syzygiis. Positis jam Nodis in Quadrato Solis, Satelles, quamprimum Nodum C vel D transierit, impulsus Vi ut MN, & secundum directionem LF ab L versus F, de plano Orbis CGDB (quem absque hac describeret) perpetuo trahitur, & Orbitam describit, cujus planum ad planum Orbis Primarii cgDb minus inclinatum est. Quod ut clarius pateat, referat (in aliis figuris annexis, oculo in Linea Nodorum producto accommodatis) ST planum Orbis Primarii circa Solem, TL planum Secundarii ad planum ST inclinatum angulo LTS vel hujus complemento ad duos rectos. Satelles in L, ig. * Eg. Esi ste.. Vi ut MN ab L versus F, hoc est, de loco L in locum l tractus, describit Orbitam, cujus planum TI minore angulo ITS ad ST planum Orbis Primarii circa Solem inclinatum est. Atque mutatio haec Inclinationis Orbis Satellitis ad Orbem Primarii est (caeteris paribus) eo major quo major est Vis MN illam producens: Vis vero MN est major quo Satelles est Syzygiis G & B propior. Nodis igitur in Solis Quadrato haerentibus, Inclinatio Orbis Satellitis est minima quando Satelles est in Syzygiis. Rursus, quoniam recta MN eique parallela LF (directio nempe Vis perturbantis & Inclinationem minuentis) magis recta est in planum Orbitae Satellitis cum Nodi sunt in Quadraturis, quam in alio quovis Nodorum fitu; mutatio Inclinationis in hoc casu erit maxima, adeoque Inclinatio planorum minima: Nam quo propius angulus FLT accedit ad rectum, eo majorem angulum rectula LI datae longitudinis subtendit.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
