Latin
COROLLARIUM I
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 31
Unproofread scanNot analysed yet
Adeoque, in hac hypothesi uniformis Vis Centripetae, corpus semisse Temporis, quo arcum circuli quemlibet describeret, descensu suo rectam percurret aequalem ortae, si Quadratum semissis dicti arcùs applicetur ad circuli diametrum; subquadruplam nempe rectae, per quam descenderet duplo tempore, quo scil. dictum integrum arcum circularem describeret. utfg, COROLLARIUM Hinc etiam corporum, quae diversos circulos aequabili motu describunt, Vires Centripetae sunt in ratione composita ex duplicata ratione Velocitatum directe, &ratione simplici Radiorum inverse. Cum enim motus sit in quovis circulorum aequabilis, eadem erit ratio Velocitatum quae arcuum simull descriptorum; quippe viarum simul emensarum: Sed (ex Prop. hac XXV.) Vires Centripetae sunt in ratione composita ex duplicata ratione arcuum simul descripto rum directe, &simplici ratione Radiorum inverse: Quare etiam Virium istarum ratio componitur ex ratione duplicata Velocitatum directe, &ratione simplici Radiorum inverse.