Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 313
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIUM. Si Vis attrahens Satellitem T aliunde quam per Vim extraneam à Sole oriundam augeatur, v. g. si novae materiae accessu ipse Primarius major evadat, &inde (per Prop. XLIX. Lib. I.) ejus attractio in eadem ratione major; Satelles L &in minori Orbita revolvetur diminuto radio TL, &ejus periodicum Tempus minuetur in ratione composita ex ratione sesquiplicata radiorum directe, &ratione subduplicata Virium attractricium corporis T inverse; ut supra: Similiterque, si Primarius per ablationem materiae diminuatur, augebitur Satellitis Tempus periodicum. Vis enim composita vel residua, quâ Primarius auctus vel diminutus trahit Satellitem, est praecise in duplicata ratione distantiae inverse, quod in casu Prop. praec. tantum fere obtinet. Idemque respectu Primarii continget, quod de Secundario hic ostensum est, si Sol casu aliquo augeatur vel diminuatur. PROPOSITIO XVIII. Isdem positis, in Satellitis Systemate dilatato vel coarctato ViriLum perturbantium effectus periodici, sive Satellitis Errores lineares in qualibet revolutione, sunt ut Orbitarum radii &quadrata Temporum periodicorum conjunctim: Errores vero ejusdem angulares, è Primarii centro spectati, sunt ut dicta quadrata Temporum periodicorum. Nam Vires perturbantes, sive Errorum productrices, AM, MN (caeteris stantibus) sunt ut radius TL; &harum proinde effectus (sive Errores) periodici (per Corol. Prop. XXIII. Lib. I. )sunt ut Vires &quadrata Temporum periodicorum conjunctim; hoc est, ut radii &quadrata Temporum periodicorum conjunctim. Errores autem hi sunt Errores lineares, mensurati nempe per distantias corporum à figurarum similium locis illis, ad quae corpora Temporibus iisdem proportionalibus absque Viribus cit. istis pervenirent. Et propterea Errores angulares è centro Primarii T spectati; hoc est, anguli sub quibus praedicti Errores lineares ex dicto centro apparent, sunt in quibuslibet revolutionibus Satellitis L ut quadrata Temporum revolutionum quamproxime; alterâ componentium rationum (nempe ratione radiorum) evanescente, quia Errores lineares ad distantiam radiorum spectantur.