# Astronomiae physicae et geometricae elementa 314

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SCHOLIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/314
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/314

descriptus, quo Satellitis motus in Orbitae Quadrantibus ante Syzygias acceleratur, in Quadrantibus vero post illas retardatur, qui singulis revolutionibus aut potius semi revolutionibus perficitur: in Quadrato enim Solis cessat Error hic, cessante causâ. Error igitur hic, prout ex dicta Prop. 1. deducitur, aut potius sicut per Corol. Prop. 11. corrigitur, per Prop hanc XVIII. (aucto aut minuto periodico ejus Tempore) in integra sua periodo augetur vel diminuitur in duplicata ratione temporis inter Quadraturas. Sed tempus inter Quadraturas non à sola periodo pendet, sed majus est aut minus pro Satellitis loco in propria Orbita Apsidi summae aut imae viciniori. PROPOSITIO XIX. CI Primarius circa longinquum Solem in Orbe Excentrico moveatur, Solis Vires Satellitis motum perturbantes harumque effectus, omnes sc. supra descripti Errores tam in longitudinem quam in latitudinem & altitudinem, sunt reciproce ut Cubi distantiarum Primarii à Sole; hoc est, directe ut Cubi diametrorum apparentium Solis è Primario spectati. Quoniam Sol ponitur longinquus, distantia inter puncta T & N prae ST evanescit, sive SN, ST aequales sunt. Cumque Orbitae CBDG Excentricitas (si quam habet) ad TS comparata etiam evanescat, erit SK itidem aequalis ST. Porro, minutâ vel auctâ TS, Orbita CBDG una cum lineis hinc pendentibus TL, MN, AM &c. augentur vel diminuuntur per Prop. praec. Et quidem ob longinquitatem Solis s omnes hae in eadem proportione augentur vel diminuuntur; hoc est, recta AM (quae in media sua quantitate aequatur ipsi TL, quippe Satellite versus Conjunctionem cum Sole versante est illâ major, versus Oppositionem minor) est ad LT sicut SK ad ST; adeoque Vis ut AM ad Vim ut SK in eadem ratione atque LT ad ST. Similiter, Vis ut MN est ad Vim ut SK fere sicut LT ad ST; hoc est, Vires ut MN, AM sunt quamproxime sicut Vis ut SK & ratio LT ad ST conjunctim; hoc est, sicut Vis LT. ut SK * 5. Cumque Vis acceleratrix ad constans corpus Solare sit (per Prop. XLII. Lib. I. ) inverse ut quadratum distantiae ab illo, hoc est, loco Vis ut SK posito in distantia SK ut SK 7, erunt Vires ut SK72 AM, MN sicut SE 7 Sed supra ostensum 5F; hoc est, sicut gK7. 57 est SK esse in hoc casu aequalem ST: Unde Vires ut AM, MN sunt sicut 3τ ῆρ.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
