Latin
COROLLARIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 316
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc igitur casu datur perpetuo ratio Vis AM ad Vim MN, eadem nempe quae radii ad triplum sinum rectum Distantiae Satellitis à Quadratura. SCHOLIUM. Eodem plane modo quo Sol extra Satellitis Orbitam constitutus ejus motum perturbat, idque multifariam, ut ex praecedentibus hujus Libri Propositionibus liquet; Planetae superiores inferiorum, Cometae omnium Planetarum motus perturbabunt. Supra descripta enim Satellitum perturbatio à Sole oriunda provenit ex gravitate Satellitis cujusque versus Solem, qua (inter alia) fit ut Satellitis gravitas versus suum Primarium non sit amplius in reciproca duplicata ratione distantiae ab eodem. Et actiones Planetarum in alios Planetas similes producent effectus, utut longe minores, propter illorum corpora parva, si cum Sole conferantur, &distantias immensas. Aliqui tamen erunt hi effectus, qui, si perstent, &in eandem semper plagam dirigantur, sensibiles tandem evadent: exempli gratiâ, Orbitae Telluris Apsides post plures annos sensibiliter in consequentia latae deprehendentur, licet admodum parvus sit hic motus, si conferatur cum motu Apsidum Lunae in consequentia: quippe qui in viginti annis quatuor scrupula prima &scrupuli semissem non attingit, cum motus Apsidum Lunae interim factus duas revolutiones integras &revolutionis quadrantem excedat. Porro, perturbatio motûs Planetarum ab aliis Planetis &Cometis oriunda valde inaequalis erit, ob distantias corporum perturbantium admodum inaequales. Cum tamen effectus omnis ejus perturbationis parvi sint, eorum inaequalitates quasi insensibiles evadent; &media cujusque quantitas ad calculum Astronomicum sufficiet.