# Astronomiae physicae et geometricae elementa 318

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SECTIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/318
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/318

Simpliciter ergo in priori casu (si integram Lunae revolutionem spectes) progreditur Apogaeum; simpliciter regreditur in posteriori: Cumque prior casus diutius duret, in integra revolutione Apsidum circa Solem progrediuntur simpliciter. Quarto, si nulla foret Solis actio in Lunae motibus perturbandis, eadem perpetuo Ellipsis circa Terram à Luna describeretur: nunc autem fit ut haec perpetuo mutetur specie; Orbitae enim Excentricitas indies mutatur, & (per Prop. XII. ) in qualibet revolutione fit maxima dum Luna in Syzygiis versatur, minima dum haec Quadraturas tenet; & in pluribus hujusmodi Lunae revolutionibus inter se comparatis, maxima est Excentricitas Orbitae (per Prop. XIII.) cum Apsides Lunae Syzygias tenent, minima cum Quadraturas. Quod si Lunae Apogaeum & Perigaeum Syzygias teneant & simul Luna in Apogaeo versetur, hoc est, si Excentricitas sit omnium maxima; Luna in Syzygiis & remotissima simulque tardissima fiet, contra supradicta ad paragr. 1. & 2. hujus Prop. Verum cum in istis ab Excentricitate abstraheremus, & ibi dicta caeteris paribus obtinere tantum assertum sit, hisce nullo modo contraria sunt. Sed neque in hoc etiam casu tam lente Luna movetur, nec tanta est Orbitae Excentricitas quanta foret, si Errores in citatis paragraphis explicatae prorsus abessent. Quinto, si Sol non perturbaret Lunae motum, haec Orbitam circa Terram describeret in plano immoto consistentem, sicut Primarius quilibet circa Solem; quam esse praecipuam semitae projecti proprietatem ex Lib. I. Prop. XI. constat: à Sole autem fit quod plani hujus positio varie mutetur, vel per mutatam ejus communem sectionem cum Eclipticae plano, hoc est, Nodorum Lineam, vel mutatam ejusdem Inclinationem ad planum Eclipticae fixum. Et per Prop. XIV. in una Lunae revolutione circa Terram Nodi regrediuntur celerrime cum Luna Syzygias tenet, tardissime cum Quadraturas; in pluribus vero inter se comparatis, regressus Nodorum celerrimus est cum hi in Quadrato Solis versantur, tardissimus (quia nullus) cum Syzygias tenent. Sexto, ipsa etiam plani Orbis Lunaris Inclinatio ad Eclipticae planum mutatur. Haec quippe Inclinatio per Prop. xv. est, in eadem Lunae revolutione, minima cum Luna est in Syzygiis, maxima cum in Quadraturis; in diversis autem inter se comparatis, minima est cum Nodi Quadraturas tenent, maxima è contra cum hi Syzygias occupant. Septimo, omnes supra descripti Errores ab actione Solis oriundi quolibet tempore minimo producti, hoc est, velocitates seu motus horarii Apogaei, Nodorum &c. Lunae mutantur pro mutata Telluris distantia à Sole Errorum causa, idque (per Prop. XIX. ) in triplicata ratione distantiae Telluris à Sole inverse, sive in triplicata ratione diametri apparentis Solis è Terra spectati. Octavo, ipsum etiam Lunae Tempus periodicum mutatur, mutatâ distantiâ Telluris à Sole: est namque hoc minimum (per Prop. XVII.) Terrâ Aphelium tenente; maximum cum Terra est in Perihelio.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
