Latin
SECTIO V
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 319
Unproofread scanNot analysed yet
Adeoque praeter omnes inaequalitates supra recensitas in Lunae motu, quae istis temporibus incidunt, ipse motus Lunae medius velocior est cum Terra est in Aphelio quam cum in Perihelio, &proportionaliter tardior vel velocior prout Terra huic vel illi propior fuerit. Aliae quaedam forsan sunt nondum observatae (saltem ab aliis nondum distinctae) Lunae inaequalitates, quibus ejus motus adeo perturbatur, ut nullo pacto ad regulam certam hactenus reduci potuerit; istae v. g. de quibus Schol. Prop. XVIII. &c. Post hasce vero satis cognitas reliquae facilius observabuntur, earumque causae ex principiis prius positis deducentur.