# Astronomiae physicae et geometricae elementa 320

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/320

PROPOSITIO XXIII. Unae Distantiam à centro Terrae, dato tempore, per observationem determinare. Designet OR Terram, cujus centrum T; o locum Observatoris: Sitque L Luna in priore observatione, quando ipsius Distantiae tam à Terrae centrò quam ab Observatoris oculo (nempe rectae TL, oL) per praecedentem determinatae sunt; & immediate ante vel post Defectum Lunae istum quo observatio dicta facta fuit, observetur Lunae in L diameter apparens. Sit jam Luna in alio quovis Orbitae suae loco, ut ad I. quaeritur Tl ejus Distantia à Telluris centro. Observetur Lunae in I diameter apparens; estque (ut vulgo notum) ol ad OL ut apparens diameter Lunae in L ad ejusdem diametrum apparentem dum est in 1; hoc est, in ratione data; datur ergo ipsa ol: Sed per Altitudinem apparentem Lunae in l datur angulus IOT; in triangulo igitur IOT datis lateribus Ol, OT cum angulo IOT, invenietur T! Distantia Lunae à Terrae centro. Q. E. F. Non est opus ut diametri apparentes in circuli partibus praecise exprimantur; sufficit si harum ratio ad invicem observatione innotescat: Nam arcus hi aut anguli non comparantur cum aliis angulis aut arcubus per circuli partes expressis, sed tantum inter se; horum enim ratio inversa est ratio Distantiarum Lunae ab oculo temporibus observationum. Satis igitur est si illae Micrometro Telescopio aptato observentur, & filorum Distantiae, in aequales partes divisae & per illarum numerum expressae, notentur.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
