Latin
PROPOSITIO XXIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 321
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXIV. TUnae Inaequalitates &Errores per observationem determiEmars &inter se distinguere. Lunae loca apparentia determinantur ope vicinarum Fixarum, quarum loca prius exacte per Prop. XXIX. Lib. II. cognita habentur; &loca vera ex apparentibus per Prop. LXVIII. ejusdem: Distantia autem à Terrae centro tempore quovis per praecedentem est nota: Omnia ergo quae Lunae Motum attinent, nota sunt. Inaequalitates in Motu Lunari Prop. XXI. recensitae, cum jam notum sit &quales sint qualesque expectare licet, ex pluribus hujusmodi Observationibus, continuo &per plures annos factis, inter se collatis patescent, harumque quantitates determinabuntur: ex gr. hoc modo determinabitur, num (caeteris paribus) Luna velocius moveatur in Syzygiis cum Sole quam in Quadraturis; num longius à Terra distet hic quam illic; num Lunae Motus medius sit velocior in Telluris Aphelio quam in Perihelio &c. Aliquibus semel determinatis (iis nempe quae à Syzygiis cum Sole pendent, &mense Synodico semel aut forte bis desinunt rursusque incipiunt) reliquae facilius à se invicem distinguuntur, quae vel à Telluris motu Annuo, vel à revolutione Apsidum &Nodorum Lunae ad Solem pendent Hisce à se invicem separatis, relinquitur Lunae Inaequalitas, de qua generatim actum est Schol. Prop. XVI, cujus quantitas ex ejus periodo cognica per Observationes colligetur. Et tandem apparebit, comparando Periodum Lunarem hodie observatam cum illa ante plura saecula per observationes cognita, num Telluris Globus temporis decursu auctus sit (quod suspicor) vel diminutus, &de incremento vel decremento interea facto per Schol. Prop. XVII. statuetur geo metrice. Quod si aliae hactenus inobservatae Inaequalitates Lunae Motum afficiant, praedictis demptis apparebunt illae, inque lucem protractae Astronomiam augebunt, Lunae Theoriam perficiendo. UVI