Latin
SECTIO VI
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 324
Unproofread scanNot analysed yet
Eius quantitas pro Anomaliae gradu ope Propp. XIX, XX &XXV. elicitur. Quinto, Orbitae Lunaris Excentricitas perpetuae mutationi obnoxia est, &mutationis hujus eadem sunt Tempora quae motûs progressivi ®ressivi Apogaei. Quippe (per Prop. XIII.) si integram Lunationem cum integra Lunatione conferas, Excentricitas maxima est cum Apsides sunt in Syzygiis, minima cum illae sunt in Quadris. Et in una Lunatione (per Prop. XII.) maxima est cum Luna Syzygias tenet, minima cum haec in Quadris versatur: ex. gr. Mense quo Apsides Syzygias tenent, Excentricitas minuitur, cum ipsa Luna ad Quadram pervenit, quando minima est omnium in ista Lunatione. Similiterque, Apogaeo in Quadratura cum Sole versante, Excentricitas hactenus parva minuitur, dum Luna à Syzygiis ad Quadraturas pervenit. Excentricitates igitur Orbitae Aspectui Apogaei Lunaris congruae in Tabulas disponuntur, &quidem commode inseruntur è regione Aequationum ipsius Apogaei ab eodem Aspectu pendentium, eandemque quasi cum illis Tabulam constituunt. Porro, Excentricitates hae rursus corrigendae sunt per Aequationem Menstruam pendentem à Distantia Lunae à Syzygiis: Nam Lunâ in Syzygiis versante (caeteris paribus) Excentricitas maxima est. Sed &Excentricitas sic aequata rursus ex Propp. XVIII &XIX. corrigenda est pro aucta aut minuta Distantia Terrae a Sole; Aequatioque haec ab Anomalia Terrae pendet: Hae autem tres Tabulae ex respectivis Propositionibus supra citatis cum xx &XXV. supputantur. Cumque eosdem terminos eademque Tempora habeant praedictae Excentricitatis mutationes cum Apogaei Motibus praedictis, duae ultimae hujus Aequationes, Menstrua nempe &Annua, commode etiam in eandem Tabulam coalescent cum duabus ultimis Aequationibus illius. Correctiones hae optime &commodissime fiunt additione aut subtractione particularum in Tabula dispositarum pro varia Lunae Distantia à Syzygiis Solis, aut varia Telluris Distantia ab Aphelio; hoc est, sub iisdem titulis quibus Correctiones Apogaei Menstrua &Annua prius dispositae fuerant. Sexto, adjungitur Tabula Aequationum Orbitae dicta, qua, ex dato Tempore quo Luna Apogaeum tenebat, invenitur angulus quo Luna ex Terra spectata ab Apogaeo distat. Cum enim Luna in sua elliptica Orbita temporaria eodem modo circa Terram in Ellipseos foco positam moveatur, quo Primarius quivis circa Solem; hoc est, radio ad Terram ducto describat aream tempori proportionalem; (saltem ab omni alia inaequalitate nunc abstrahimus, ipsarum rationem in aliis Tabulis ad Lunae Motum aequandum habentes;) datâ Orbitâ Locus ejus verus è Terra spectatus eodem modo ad datum Tempus elicitur, quo Primarii Locus è Sole spectatus: hoc est, datâ Excentricitate sive ratione distantiae focorum ad axem majorem, ex data Anomalia Lunae media (quae in area tempori proportionali consistit) Anomalia coaequata eodem modo calculo elicitur hic quo illic; nempe ope Prop. III. Lib. III; vel, si approximatione uti libeat, Prop. aliqua ex insequentibus in Lib.