# Astronomiae physicae et geometricae elementa 326

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SECTIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/326
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/326

Aequatio tertia Annua est; Nodi enim (caeteris paribus) eo velocius regrediuntur quo Tellus Perihelio est propior, per Prop. XIX. Harum Aequationum quantitates (tum maximae, tum cuilibet Aspectui Nodorum vel Lunae ad Solem, & Anomaliae Terrae congruae) determinantur per Propp. XX & XXV. una cum XIV & XIX. Nono, similibus Correctionibus opus est ad aequandam Inclinationem Orbis Lunaris ad planum Eclipticae: Haec enim (per Prop xv. ) minima est cum Nodi sunt in Quadraturis cum Sole, maxima cum Syzygias tenent; & in eadem Lunatione minima cum Luna est in Syzygiis, maxima cum in Quadris. Hae igitur, cum eadem habeant Tempora cum Nodorum Aequationibus (de quibus hactenus) quoad Aspectum tum Nodorum tum Lunae cum Sole, commode in eandem coalescunt Tabulam. Et Inclinationis planorum Correctio commode fit per particulas Inclinationi minimae addendas (ut prius de Excentricitate corrigenda) varias pro dictis Aspectibus Nodorum & Lunae ad Solem, (vel, in Artificum phrasi, pro Distantiis Nodorum & Lunae à Sole,) vel fortasse aptius per particulas ab Inclinatione maxima subducendas: haec enim Orbitae Lunari naturalis videtur, quippe quae illi competeret si Sol non perturbaret ejus motum. Sed & Inclinatio haec Correctione Annuâ aequanda est, quae proinde à Distantia Terrae à Sole seu Terrae Anomalia pendet, quaeque in unam cum Nodorum Aequatione Annua coalescet Tabulam. Harum trium Aequationum quantitates maximae & cuique Aspectui sive Distantiae respective congruae eliciuntur ex Propp. XV,

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
