# Astronomiae physicae et geometricae elementa 327-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/327-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/327-2

PROPOSITIO XXVII. Abularum Lunarium, ad Lunae Locum è dato in Telluris superficie puncto visum expedite inveniendum, Ordinem exponere. Quoniam Lunae Locus è puncto in Terrae superficie spectatus sensibiliter diversus est ab illo quem occuparet fi è centro spectaretur, quemque solum ex Tabulis praecedentibus deducere licet; ideo Tabulas ad illum quoque ex priori prompte colligendum condunt Artifices. Cum autem Parallaxis fit omnis illa inter dicta Loca differentia, hujus notitia sufficit. Et quia ex data Parallaxi horizontali Parallaxis alteri cuivis supra Horizontem Elevationi congrua facile invenitur, per Prop. XLVII. Lib. 11; ideo folâ horizontali Lunae Parallaxi opus est. At cum Lunae Parallaxis horizontalis varia sit pro majore aut minore Distantia Lunae à Terra, Parallaxium istarum Tabula est condenda: Parallaxis nempe uni Distantiae competens per Prop. XXII. innotescit, & Lunae à Terra Distantiae in aliis Orbitae suae punctis respectu Distantiae per dictam xxIi. inventae, ex Lunae Orbita (ut supra ostensum est definita) determinantur; Parallaxes igitur horizontales Lunae (quae per Prop. XLVIII. Lib. II. sunt reciproce ut ejus Distantiae à Terrae centro) pro ejus situ ad Apogaeum & Perigaeum suae Orbitae, hoc est, pro Ano malia ejus media, notae fiunt & in Tabulam rediguntur. Quoniam vero hujusmodi Tabula Parallaxium Lunae horizontalium pro una tantum Orbitae forma inservit; ideo pro Excentricitate maxima unam, aliamque pro minima condunt, & Parallaxin Lunae horizontalem pro dato tempore assumunt in eadem ratione mediam inter Parallaxes maximae & minimae congruas, quâ Excentricitas dato isti tempori congrua media est inter Excentricitatem maximam & minimam Parallaxis Lunae horizontalis sic inventa rectificanda est per Aequationem quandam ex alia Tabula desumendam, cujus hoc est fundamentum. Ex Prop.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
