Latin
PROPOSITIO XXVIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 328-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXVIII. Ddatum Tempus Lunae Locum, è data in Tellure habitatione Ebisum, ope Tabularum supra descriptarum determinare Tempùs in habitatione data numeratum reducatur (per Prop. XXXII. Lib. II.) ad Tempus numeratum sub Meridiano Loci cui Tabulae accommodantur; ad quod (per Brop. XVII. Lib. III.) aequatum) inTIN veniatur Solis Locus. . π η Ad Epocham in Tabula notatam, datum Tempus praecedentem, notentur Loca media Lunae, Apogaei Lunaris Nodique ascendentis, &colligendo horum trium Motus medios factos ab Epocha ista ad Tempus datum, addantur primi duo ad praedicta Lunae &Apogaei Loca, ut fiant eorundem Locâ media ad Tempus datum; motus vero Nodi interea factus subtrahatur à Loco radicali (quoniam movetur in antecedentia) ut fiat ejus Locus medius; Locusque medius Lunae corrigatur per Aequationem istam à Terrae Anomalia media pendentem, de qua §. 3. Prop. XXVI. LIII Porro, Locus Apogaei medius corrigatur tribus Aequationibus, de quibus §. 4. dictae Prop. XXVI. Dato enim Solis Loco &Apogaei Loco prope vero datur Aspectus Apogaei Llunaris cum Sole, indeque Aequatio hinc pendens. Similiter, quia tam Solis Locus verus quam Lunae Locus prope verus innotescunt, innotescit &Lunae ad Solem Aspectus, indeque Apogaei Aequatio Menstrua inde pendens. Et datae Terrae Anomaliae mediae (prius ad Solis Locum determinandum necessariae) congrua invenietur, in tertia Apogaei aequandi byGo quandi Tabula, Aequatio Apogaei Annua.