# Astronomiae physicae et geometricae elementa 328

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/328
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/328

11i constat Lunam (caeteris paribus) lon gius à Terra distare in Quadraturis quam in Syzygiis. Proportio nem inter distantias hasce Lunae à Terra, ex proportione Virium Solis qui effectum hunc producunt, ope Propp. xx & xxV. inver nire licet. Tabula igitur ad aequandam Lunae Parallaxin constat ex particulis subtrahendis à Parallaxi quae in Syzygiis obtinet, prout Luna ad Quadraturam propius accedit, ubi (caeteris paribus, Parallaxis est minima, quia Luna maxime à Terra distat: Aequatio igitur haec Menstrua est, à Syzygiis Solis & Lunae pendens. Sed & Aequatione Annuâ afficitur haecce Lunae Parallaxis; minor quippe est cum Terra est in Perihelio, major cum in Aphelio, caeteris paribus,) quia totum Systema Lunare in hoc casu contrahitur, in illo dilatatur per Prop. XVII. Aequatio haec ab Anomalia Terrae media pendet, & ope Prop. XVII. item XX & XXV. construitur.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
