# Astronomiae physicae et geometricae elementa 33-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SCHOLIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/33-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/33-2

SCHOLIUM. Propositiones tres praecedentes (earumque Corollaria) non solum sunt verae de corporibus diversos concentricos circulos describentibus, sed etiam de describentibus circulos quorum diversa prorsus sunt centra, (centrorum etenim identitas in demonstratione non supponitur;) & de iis quae similes figurarum quarumcunque, centraque similiter posita habentium partes describunt. Nam quae in demonstratione illorum Theorematum de circulis assumpta fuerunt, aeque vera sunt de figuris quibuslibet aliis, quales nunc descripsimus; nempe quod nascens GH (in fig. Prop. XXV. ) sit ad nascentem EF sicut MHq ad MFq, (hoc enim de qualibet figura, cui circulus est aequicurvus, demonstratur Prop. XXIV,) & quod MH sit ad TD sicut SM ad ST, verum est de quibuslibet figuris similibus; modo centrum s similiter positum sit in utraque figura, & MH, TD sint similes, & centri respectu similiter positae, illarum curvarum partes. Sed & praeterea, loco aequabilis motûs in circulis, si figura sit alia quaevis à circulo diversa, oportet talem esse corporis in eius perimetro motum, ut Areae à radiis ad centra similiter posita ductis descriptae sint Temporibus proportionales; aliàs (per Prop. XII) Vires, quibus corpora à motibus rectilineis retrahuntur, & in Orbitis curvilineis retinentur, ne quidem ad centra ista tendunt. PROPOSITIO XXVIII. TIres, quibus Planetae Primarii perpetuo retrahuntur à motibus rectilineis, & in Orbitis suis retinentur, sunt reciproce ut Quadrata Distantiarum à Solis centro, quod respiciunt. Quod Vires istae respiciant Solis centrum hactenus ostensum est Prop. XIII. Quod vero ea sit Virium harum Lex, ut reciprocam habeant rationem Quadratorum Distantiarum à centro, sive quod augeantur Vires in eadem ratione quâ Quadratum Distantiae minuitur, & minuantur in eadem ratione quâ Quadratum istud augetur: Exempli gratiâ quod Vis quâ Terra Solem petit, & quâ in Orbita sua perpetuo retinetur, ne in rectam, Orbitam tangentem, excurrat, sit dupla sesquiquarta similis Vis in Marte, & vigecupla septupla similis Vis in Jove, quia Distantia Terrae à Sole subsesquialtera est Distantiae Martis, & subquintupla sesquiquinta Distantiae Jovis ab eodem; quodque Vis Centripeta in Terra sit subdupla fimilis Vis in Venere, quia istius Distantia à Sole est supertripartiens septimas hujus; atque ita in caeteris, sic ostenditur.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
