# Astronomiae physicae et geometricae elementa 330-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/330-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/330-2

PROPOSITIO XXIX. Wasnam ex supra explicatis Correctionibus, ad Lunae Motum attinentibus, adhibuerint hucusque Tabularum Conditores, quasque neglexerint breviter recensere. Primo, omnes Correctiones sive Aequationes Annuas à varia Distantia Telluris à Sole (Propp. XVIII & XIX. explicatas) negligunt unamque considerant, quae ab aucto & diminuto Tempore periodico Lunae circa Terram pro diminuta vel aucta Terrae Distantia à Sole provenit; hoc est, quae ab Anomalia Terrae media pendet. Immo hanc Inaequalitatem, licet à Tychone, Keplero & Horoxio observatam, aliis immiscebant: Propter hanc enim compulsi sunt, reclamante naturâ rerum, Tempus apparens ad medium aliter reducere in Lunae Locis computandis, quam in computandis Locis Solis aliorumque Syderum; & speciatim Tycho eam Aequationis Temporis partem, quae pendet à Terrae Anomalia media, (à qua & haec Lunae Inaequalitas similiter pendet,) omisit prorsus. At Replerus & Horoxius ulterius progressi ad Tempus aequandum partem Physicam adhibent addititiam cum vera & Astronomica sublatitia est, & è contra. Acutissimus Ed.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
