# Astronomiae physicae et geometricae elementa 330

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/330

ubi dictum triangulum est hactenus resolutum, quarum usus satis est notus: namque Distantia haec Lunae à Nodo in Orbe Lunari computata Argumentum Latitu dinis appellatur. Inventus igitur est Locus Lunae verus, sive è Terrae centro spectatus, tam in longum quam in latum. Qualem vero in dato Horizonte situm, hoc est, quam Altitudinem quemque Verticalem ad datum Tempus obtineat Phaenomenon, cujus Longitudo & Latitudo dantur; Problema est solutu obvium ex Doctrina sphaerica: est nempe conversa Propp. XXVI & XXVII. Lib. II. Quod fi Locus Lunae apparens sive visus quaeratur, in Tabula prima, de qua Prop. XXVII, adnotetur Lunae Parallaxis Orbis Excentricitati Lunaeque Anomaliae mediae prius cognitis congrua, quae per Aequationem Menstruam & Annuam (de quibus in eadem XXVII. dictum est) corrigatur. Ex Parallaxi horizontali inveniatur (per Prop. XLVII. Lib. II.) Parallaxis inventae prius Altitudini competens, quae inde subtracta relinquit Altitudinem Lunae visam: Et alia nulla est inter Lunae Locum verum & visum differentia praeter hoc Altitudinis decrementum sive Parallaxin, & communem illam ex Refractione ad Atmosphaeram ortam, de qua Propp. LXIV & LXV. Lib. II. Qualem vero in Longitudine Latitudineque mutationem inducunt Parallaxis & Refractio, ex Propp. LXIII & LXVIII. Lib. II. colligetur. Inventus igitur est Lunae Locus, tam verus quam è dato in Telluris superficie puncto visus, secundum Longitudinem & Latitudinem. Q. E. F.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
