Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 333
Unproofread scanNot analysed yet
Atque quatuor istae Aequationes Annuae sunt semper sibi mutuo proportionales. Ideoque cum earum aliqua est maxima, tres reliquae sunt etiam maximae; diminutâ veroquâvis, minuuntur etiam &reliquae in eadem ratione: Unde datâ Aequatione Annuâ centri Solis, dantur &tres reliquae Annuae Aequationes congruae; illius igitur Tabula sufficit: Nam si Aequatio Annua Centri Solis Tempori cuivis congrua inde deprompta vocetur P, &fiat SPZQ, OTBQER, IP=D, DT SSDZE, &D–D=ZF; erit Aequatio Annua eidem Tempori congrua Lunae quidem R, Apogaei Lunaris E, &Nodi F. Adnotandum, si Aequatio Centri Solis est addenda, Aequationem Lunae praedictam esse sub ducendam, Apogaei Lunaris Aequationem addendam, Nodi vero Aequationem subducendam; &è contra, si Aequatio Centri Solis est subducenda, addenda erit Lunae Aequatio, Apogaei vero subducenda, &Nodi addenda. Alia est Aequatio Motûs medii Lunae, pendens à situ Apogaei Lunaris respectu Solis, quae maxima est cum Apogaeum Lunae versatur in Octante cum Sole, &nulla cum illud ad Syzygias vel Quadraturas pervenerit. Aequatio haec, quando maxima, ad 3'. 56′. ascendit, Sole in Perigaeo versante; si vero Sol Apogaeum teneat, non ultra 3. 34. In aliis Distantiis Solis à Terra Aequatio haec maxima est reciproce ut Cubus istius Distantiae. At cum Lunae Apogaeum est extra Octantes, Aequatio dicta evadit minor, estque ad maximam, positâ eâdem distantiâ Terrae &Solis, ut sinus duplae Distantiae Lunaris Apogaei à proxima Syzygia vel Quadratura ad radium. Additur haec Motui Lunae, dum Lunae Apogaeum transit à Solis Quadrato ad Syzygiam; sed inde subducitur in transitu Apogaei à Syzygia ad Quadratum. Alia porro est Motûs Lunae Aequatio, pendens ab Aspectu Nodorum Orbitae Lunaris cum Sole; estque maxima cum Nodi in Solis Octantibus versantur, evanescitque cum hi ad Syzygias aut Aspectum Quadratum appellunt. Aequatio haec proportionalis est sinui duplae Distantiae Nodi à proxima Syzygia aut Quadratura, cumque maxima ad 47' ascendit. Additur haec Motui Lunae, dum Nodi transeunt à Solis Syzygiis ad ejusdem Quadraturas; &subducitur in eorum transitu à Quadraturis ad Syzygias. A Solis Loco vero aufer Motum medium Apogaei Lunae aequatum, ut supra est ostensum; residuum erit Argumentum Annuum dicti Apogaei. Exinde computentur Lunae Excentricitas &secunda Aequatio ejus Apogaei modo sequenti, (qui in aliis qui busvis intermediis Aequationibus computandis locum etiam habet: Referat T Terram; TS rectam conjungentem Terram &Solem; TACB rectam à Terra ductam ad Locum medium Apogaei Lunaris ut supra aequatum; angulus STA Argumentum Annuum dicti Apogaei; TA Lunaris Orbitae Excentricitatem minimam; TB ejusdem Biseca AB in C, centro c per A dem Excentricitatem maximam.