# Astronomiae physicae et geometricae elementa 333

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SCHOLIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/333

Atque quatuor istae Aequationes Annuae sunt semper sibi mutuo proportionales. Ideoque cum earum aliqua est maxima, tres reliquae sunt etiam maximae; diminutâ veroquâvis, minuuntur etiam & reliquae in eadem ratione: Unde datâ Aequatione Annuâ centri Solis, dantur & tres reliquae Annuae Aequationes congruae; illius igitur Tabula sufficit: Nam si Aequatio Annua Centri Solis Tempori cuivis congrua inde deprompta vocetur P, & fiat SPZQ, OTBQER, IP=D, DT SSDZE, & D–D=ZF; erit Aequatio Annua eidem Tempori congrua Lunae quidem R, Apogaei Lunaris E, & Nodi F. Adnotandum, si Aequatio Centri Solis est addenda, Aequationem Lunae praedictam esse sub ducendam, Apogaei Lunaris Aequationem addendam, Nodi vero Aequationem subducendam; & è contra, si Aequatio Centri Solis est subducenda, addenda erit Lunae Aequatio, Apogaei vero subducenda, & Nodi addenda. Alia est Aequatio Motûs medii Lunae, pendens à situ Apogaei Lunaris respectu Solis, quae maxima est cum Apogaeum Lunae versatur in Octante cum Sole, & nulla cum illud ad Syzygias vel Quadraturas pervenerit. Aequatio haec, quando maxima, ad 3'. 56′. ascendit, Sole in Perigaeo versante; si vero Sol Apogaeum teneat, non ultra 3. 34. In aliis Distantiis Solis à Terra Aequatio haec maxima est reciproce ut Cubus istius Distantiae. At cum Lunae Apogaeum est extra Octantes, Aequatio dicta evadit minor, estque ad maximam, positâ eâdem distantiâ Terrae & Solis, ut sinus duplae Distantiae Lunaris Apogaei à proxima Syzygia vel Quadratura ad radium. Additur haec Motui Lunae, dum Lunae Apogaeum transit à Solis Quadrato ad Syzygiam; sed inde subducitur in transitu Apogaei à Syzygia ad Quadratum. Alia porro est Motûs Lunae Aequatio, pendens ab Aspectu Nodorum Orbitae Lunaris cum Sole; estque maxima cum Nodi in Solis Octantibus versantur, evanescitque cum hi ad Syzygias aut Aspectum Quadratum appellunt. Aequatio haec proportionalis est sinui duplae Distantiae Nodi à proxima Syzygia aut Quadratura, cumque maxima ad 47' ascendit. Additur haec Motui Lunae, dum Nodi transeunt à Solis Syzygiis ad ejusdem Quadraturas; & subducitur in eorum transitu à Quadraturis ad Syzygias. A Solis Loco vero aufer Motum medium Apogaei Lunae aequatum, ut supra est ostensum; residuum erit Argumentum Annuum dicti Apogaei. Exinde computentur Lunae Excentricitas & secunda Aequatio ejus Apogaei modo sequenti, (qui in aliis qui busvis intermediis Aequationibus computandis locum etiam habet: Referat T Terram; TS rectam conjungentem Terram & Solem; TACB rectam à Terra ductam ad Locum medium Apogaei Lunaris ut supra aequatum; angulus STA Argumentum Annuum dicti Apogaei; TA Lunaris Orbitae Excentricitatem minimam; TB ejusdem Biseca AB in C, centro c per A dem Excentricitatem maximam.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
