# Astronomiae physicae et geometricae elementa 335

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SCHOLIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/335

20, non esse ejusdem semper magnitudinis, sed augeri & minui pro situ Lunaris Apogaei. Nam si Apogaeum Lunare conjunctum fuerit cum Solis Apogaeo, praedicta Aequatio est circiter 54' major; sin illi oppositum, tantundem minor: libratque inter maximam quantitatem 3'. 14'′ minimamque 1. 26′'. Atque haec obtinent ubi Apogaeum Lunare est in Solis Syzygiis; ubi vero illud in Solis Quadrato haeret, minuenda est Aequatio praedicta 50 circiter scrupulis secundis aut integro scrupulo primo, quando Apogaeum Lunae & Solis Apogaeum conjuncta sunt; si vero sunt opposita, propter Observationum penuriam affirmare nequeo augendane sit illa, an minuenda. Immo de suprapositis incremento & decremento Aequationis 2. 20′', propter Observationum satis accuratarum defectum, certo statuere non ausim. Si Aequationes sexta & septima augeantur vel minuantur in ratione reciproca Distantiae Lunae à Terra, hoc est, in directa ratione Parallaxis horizontalis Lunae; accuratiores fient. Atque istud prompte fiet, si prius Tabulae fuerint constructae ad singula scrupula dictae Parallaxis, singulosque senos vel quinos gradus cum Argumenti Aequationis sextae pro Aequatione sexta, tum Distantiae Lunae à Sole pro septima. A Loco Solis vero aufer medium Motum Nodi ascendentis Lunae aequatum ut supra; residuum erit Nodi Argumentum Annuum; unde ejus Aequatio secunda computabitur modo sequenti: In figura praecedente referat ut prius T Terram; TS rectam jungentem Terram & Solem: Referat porro TACB lineam ductam ad Locum Nodi ascendentis Lunae ut supra aequatum, & STA Argumentum Annuum Nodi. Capiatur TA ad AB ut 56 ad 3, sive 183 ad 1. Biseca BD in C, & centro C intervallo CA vel CB describe circulum AFB, fiatque angulus BCF aequalis duplo Argumento Nodi Annuo ut supra invento; eritque BTF angulus AEquatio secunda Nodi ascendentis, addenda in transitu Nodi à Solis Quadrato ad Syzygiam, subducenda in ejusdem transitu à Syzygia ad Quadraturam. Atque sic habetur Locus verus Nodi Orbitae Lunaris: Unde ex Tabulis methodo vulgari constructis supputabitur Lunae Latitudo & Reductio Lunae ab Orbita sua ad Eclipticam, positâ Inclinatione Orbis Lunaris ad planum Eclipticae 48. 59'. 35' cum Nodi sunt in Solis Quadrato; & 5 17. 20 cum iidem in Syzygiis versantur. Ex modo inventis Longitudine & Latitudine & data Obliquitate Eclipticae 238. 29', Lunae Ascensio recta & Declinatio eruentur. Lunae in Syzygiis mediocriter distantis à Terra Parallaxin horizontalem pono 57. 30'; Motum horarium 33. 32'. 32'; & Diametrum apparentem 31. 30′'. In Quadraturis vero mediocriter à Terra distantis Parallaxin pono 56. 40'; Motum horarium 32. 12. 2*; & Diametrum apparentem 31. 3. Lunae in Solis Octante mediocriter distantis centrum distat à centro Terrae quasi 60; Semidiametrorum Terrae. Solis Parallaxin horizontalem pono 10'; & 32. 15' apparentem ejus Diametrum in mediocri Distantia à Terra.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
