Latin
PROPOSITIO XXX
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 336-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXX. Empus mediae Conjunctionis aut Oppositionis Solis &Lunae proxime insequentis ad datum Tempus determinare. Conjunctio media est cum Locus Solis medius idem est cum Loco Lunae medio in Ecliptica: Oppositio vero media cum ille huic opponitur. Quaeratur ex Tabulis Motûs medii Lunae à Sole Distantia media Lunae à Sole dato Tempori (ad medium reducto) competens, quae si nulla sit, vel Signorum sex, tunc erit ipsa Conjunctio aut Oppositio media; sin minor, notetur defectus, (sive arcus quem Luna percurrere debet ut Solem denuo assequatur si Conjunctio media desideretur, vel ut à Sole sex Signis elongetur si Oppositio,) &ex Tabula Motûs medii Lunae à Sole in diebus, horis horaeque partibus colligatur Tempus requisitum ad istum arcum percurrendum; subducendo nempe semper ab arcu adhuc percurrendo arcum in Tabula repertum proxime minorem, Tempus quo subductus percurritur notando, Temporaque haec in unam summam colligendo: haec addita Tempori dato conficiet Tempus Syzygiae mediae quaesitum. Quod si Tempora aliquot deinceps Syzygiarum mediarum quaerantur, addatur Tempori supra invento Tempus revolutionis integrae Lunae ad Solem; invenietur Tempus Syzygiae ejusdem nominis proximae. Atque hoc quoties libuerit facile repetetur, &Syzygiae quotquot libet invenientur.