# Astronomiae physicae et geometricae elementa 337

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/337

PROPOSITIO XXXI. Empus verae Conjunctionis aut Oppositionis Solis & Lunae, proxime insequentis, ad datum Tempus determinare. Conjunctio vera Solis & Lunae contingit cum Locus Solis verus idem est cum Lunae vero & correcto ad Eclipticam reducto; Oppositio vera cum ille huic opponitur. Invento (per praec.) Tempori Syzygiae mediae proxime insequentis, (quod exactissime determinare necessarium non est, cum illud praeterpropter cognitum sufficiat,) quaerantur (per Prop. XVIII. Lib. III. & Prop. XXVIII. Lib. IV. ) Solis & Lunae Loca vera congrua, quae si coinciderint aut opposita fuerint, Syzygia media & vera coincidunt; sin secus, notetur Distantia Lunae à Sole, quâ nempe Luna Solem ejusve oppositum vel nondum est assecuta vel hactenus praeteriit. Ad inveniendum vero spatium Temporis, quo Luna arcum hunc vel percurret vel hactenus percucurrit, sic commode procedere licet: Quaerantur Solis Lunaeque Loca horâ ante vel post Temporis punctum ad quod hactenus habentur; quo pacto habebuntur Solis Lunaeque Motus horarii horumque proinde differentia, sive horarius Motus Lunae à Sole ad datum Tempus; hoc est, habebitur spatium Temporis (nempe Hora) necessarium ut Luna à Sole moveatur arcu cognito modo invento. Et igitur, supposito quod Sol Lunaque aequabiliter moveantur tantillo tempore quo Syzygia vera possit à media distare, habebitur Tempus requisitum ut Luna à Sole moveatur arcu quo à Sole distat Tempore Syzygiae mediae. Tempus hoc, additum Tempori Syzygiae mediae si Luna Solem ejusve oppositum nondum erat assecuta, aut eidem detractum si haec illum hactenus praeteriit, dabit Tempus Syzygiae verae quaesitum. Quod si summa desideretur exactitudo, (ut fit in Syzygiis Eclipticis,) ad Tempus Syzygiae verae modo inventum quaerantur rursus Solis Lunaeque Loca, quae si congrua sint aut opposita praecise, hactenus quaesito satis est factum; sin secus, Tempus hoc rursus corrigatur similiter atque prius; nempe ex Syzygiae verae Tempore prope vero, hactenus invento, ejusdem Tempus exacte verum eodem modo eliciatur atque dictum illud Tempus prope verum ex Tempore Syzygiae mediae supra invento. Communiter Calculatores Motum horarium Lunae à Sole invento Tempori Syzygiae mediae competentem non exquirunt, ut supra docuimus; sed ex Tabulis depromunt, ubi Solis Lunaeque horarii Motus disponuntur pro Anomaliae gradu quem respective tenent: nec male quidem in Sole; at in Luna, tot Inaequalitatibus obnoxia, cautius procedendum: Ulterior vero correctio tollit omnem Errorem, qui hinc oriri possit. Pari modo determinabitur Tempus alterius cujusvis Aspectûs Solis & Lunae.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
