Latin
SECTIO VII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 338
Unproofread scanNot analysed yet
SECTIO VII. De Eclipsi Lunae. Cum Lib. III. actum sit de vero Motu Telluris circa Solem, cui per omnia respondet Solis circa Terram Motus apparens; &Lib. hoc IV. de Lunae è Terra spectatae Motibus variis; omniaque quae ob Diurnum Telluris Motum circa proprium Axem in Coelis apparent Lib. II. pertractata habeantur; quaecunque Soli Lunaeve accidunt ex supra traditis facile deduci poterunt. Quoniam vero Eclipses Luminarium Phaenomena sunt inter Coelestia admodum conspicua, quarum contemplationi, causarum investigationi &calculo plurimum (immo ipsos fere natales) debet Astronomia; illas aliorum exemplo seorsim tractabimus, praesertim cum hic plurimae occurrant speculationes dignae quae plene excutiantur. In hunc finem Lemmata quaedam ad utramque Eclipsin praemittemus de Luminarium Semidiametris apparentibus, Terrae &Lunae Umbris &c. quae vulgo nomine Diagrammatis Hipparchi indigitantur, quia ex harum comparatione (quae ex Diagrammate est satis manifesta) Hipparchus Luminarium Magnitudines &Distantias definire est aggressus; sicut antea ab Aristarcho factum in Libro De Magnitudinibus &Distantiis Solis &Lunae, &postea à Ptolemaeo Cap. XV &XVI. Lib. V. Magnae Constructionis. PROPOSITIO XXXII. COlis &Lunae Semidiametros apparentes dato Tempori congruas G invenire. Observentur Tempore quovis Solis Lunaeque Semidiametri apparentes; cumque ex Theoriis Solis &Lunae supra traditis horum Distantiae à Terra tam Tempore Observationis quam alio quovis dato innotescant; eorum apparentes semidiametri etiam innotescent: Sunt enim dati corporis sphaerici Semidiametri apparentes reciproce ut ejus distantiae ab oculo. Artifices Tabulas condunt Semidiametrorum Solis &Lunae apparentium pro Anomaliae mediae gradu (quinisve gradibus) quem Luminare tenet. Cumque porro sphaerae semidiameter, in eadem distantia à Terrae centro, major sit quo Vertici propior est, quippe spectatori vicinioris; &differentia hujus in Horizonte &Vertice sit in Luna sensibilis, in Sole non item: ideo Tabulas Incrementi Semidiametri Lunae apparentis pro singulis (vel quinis) gradibus Elevationis Lunae supra Horizontem etiam condunt.