# Astronomiae physicae et geometricae elementa 338

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SECTIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/338
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/338

SECTIO VII. De Eclipsi Lunae. Cum Lib. III. actum sit de vero Motu Telluris circa Solem, cui per omnia respondet Solis circa Terram Motus apparens; & Lib. hoc IV. de Lunae è Terra spectatae Motibus variis; omniaque quae ob Diurnum Telluris Motum circa proprium Axem in Coelis apparent Lib. II. pertractata habeantur; quaecunque Soli Lunaeve accidunt ex supra traditis facile deduci poterunt. Quoniam vero Eclipses Luminarium Phaenomena sunt inter Coelestia admodum conspicua, quarum contemplationi, causarum investigationi & calculo plurimum (immo ipsos fere natales) debet Astronomia; illas aliorum exemplo seorsim tractabimus, praesertim cum hic plurimae occurrant speculationes dignae quae plene excutiantur. In hunc finem Lemmata quaedam ad utramque Eclipsin praemittemus de Luminarium Semidiametris apparentibus, Terrae & Lunae Umbris &c. quae vulgo nomine Diagrammatis Hipparchi indigitantur, quia ex harum comparatione (quae ex Diagrammate est satis manifesta) Hipparchus Luminarium Magnitudines & Distantias definire est aggressus; sicut antea ab Aristarcho factum in Libro De Magnitudinibus & Distantiis Solis & Lunae, & postea à Ptolemaeo Cap. XV & XVI. Lib. V. Magnae Constructionis. PROPOSITIO XXXII. COlis & Lunae Semidiametros apparentes dato Tempori congruas G invenire. Observentur Tempore quovis Solis Lunaeque Semidiametri apparentes; cumque ex Theoriis Solis & Lunae supra traditis horum Distantiae à Terra tam Tempore Observationis quam alio quovis dato innotescant; eorum apparentes semidiametri etiam innotescent: Sunt enim dati corporis sphaerici Semidiametri apparentes reciproce ut ejus distantiae ab oculo. Artifices Tabulas condunt Semidiametrorum Solis & Lunae apparentium pro Anomaliae mediae gradu (quinisve gradibus) quem Luminare tenet. Cumque porro sphaerae semidiameter, in eadem distantia à Terrae centro, major sit quo Vertici propior est, quippe spectatori vicinioris; & differentia hujus in Horizonte & Vertice sit in Luna sensibilis, in Sole non item: ideo Tabulas Incrementi Semidiametri Lunae apparentis pro singulis (vel quinis) gradibus Elevationis Lunae supra Horizontem etiam condunt.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
