# Astronomiae physicae et geometricae elementa 340

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, PROPOSITIO XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/340

) circulus, cuius diameter NO est rectae DE vel EG parallela, cujusque centrum P est in axe coni; ex quo ducantur PO, PR circulum EG tangentes, & jungantur rectae BO, BN. Per Prop. XXXII. El. 1. angulus PBN aequalis est BNE, dempto BEN: Sed (si BN sit fere aequalis BP, quod suppono) BNE est proxime aequalis BPQ, & modo est ostensum BCN esse aequalem ABL, dempto BAH; & igitur PBN aequalis est aggregato angulorum BPO & BAH, dempto ABL angulo. Et sumendo horum duplos, angulus OBN aequalis est aggregato angulorum OPR, HAI, dempto LBM angulo. Q. E. D. Si EG ponatur sphaera lucida & DF opaca, eadem obtinere deprehendentur, si ON & quae hinc pendent ducantur ultra sphaeram DF respectu B.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
