Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 341
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam, propter immensam Distantiam Solis à Terra respectu Distantiae inter Lunam &Terram, Solis Diameter ex Luna in eodem proxime angulo videtur quo ex Terra, &Lunae Diameter ex Sole visa pro nulla quasi est habenda, quippe sub quadrupla fere Parallaxis Solis horizontalis; Semidiameter Umbrae Lunae in Discum Telluris exceptae videtur ex centro Lunae sub angulo aequali fere differentiae angulorum, sub quibus Solis &Lunae Semidiametri ex Terrae centro apparent. Verum, si Solis Semidiameter è Terra visa major sit Semidiametro Lunae spectatâ ex eadem, apparens Semidiameter Umbrae (cum sit aequalis minori post demptam majorem) negativa evadit; hoc est, post terminatam finitamque Umbram in Coni apice, circellus factus ex sectione Coni, Umbroso Cono ad verticem positi, ex Luna videtur sub angulo aequali differentiae angulorum, in quibus Sol &Luna ex Terrae centro apparent. Circellus autem hic circelli Umbrosi locum tenet: est enim totius circuli penumbrosi maxime obscurus, &(Umbrae plenae instar) aequaliter obscurus; cujus nempe puncta singula illustrantur ab excessu Solaris Disci supra Lunarem ex Tellure apparente: Nam praecedentia omnia vera sunt de ON recta ultra C ducta.