Latin
PROPOSITIO XXXIV
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 342
Unproofread scanNot analysed yet
Et spatii hujus partes viciniores ipsi umbrae plenae (in ejus meditullio positae, à quo omnes arcentur radii à lucida sphaera manantes) obscuriores sunt quam remotiores; quippe radiis à minore lucidae sphaerae parte provenientibus illustratae: Superficies autem penumbram circumscribens est coni recti, cujus axis est recta AB ultra sphaeram opacam protensa, basis vero circulus diametro DF vel EG descriptus. Eodem prorsus modo quo in praec. ex A ducantur rectae circulum GE contingentes in H &I, quarum AH cum ipsa DE producta concurrat in K; &ex B ducantur rectae tangentes circulum DF in L &M. Per Prop. XXXII. El. I. angulus ACD aequalis est AKD &BAK simul: Sed AKD est proxime aequalis ABL; &igitur ACD aequalis est ABL &BAH simul. Et sumendo horum duplos, angulus FCD aequalis est angulis MBL &IAH simul sumptis. Ponatur alterutra sphaera, v. g. EG opaca, &secetur conus penumbrosus plano basis plano parallelo, fietque circulus cujus diameter NO est rectae DF vel EG parallela, cujusque centrum P est in axe coni; ex quo ducantur PO, PR circulum EG tangentes, &jungantur rectae BO, BN. Per Prop. XXXII. El. 1. angulus PBN aequalis est BNC &BCN simul sumptis: Sed (si BN sit fere aequalis BP, quod suppono) BNC est proxime aequalis BPO, &modo ostensum est BCN esse aequalem ABL &BAH simul sumptis; &igitur PBN aequalis est aggregato trium angulorum BPO, BAH &ABL. Et sumendo horum duplos, angulus OBN aequalis est aggregato trium angulorum OPR, HAI &LBM.