Latin
COROLLARIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 344-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM. Hinc Termini qui vocantur Ecliptici pro Luna definientur. Si enim OL minor sit quam summa Semidiametrorum Umbrae &Lunae, aliqualis saltem erit Eclipsis. In triangulo igitur ALO datis praeter rectum ad L angulo LSO &latere OL, dictae Semidiametrorum summae aequali, invenietur latus RO, distantia nempe Lunae à Nodo in Ecliptica computata; quà obtinente, tempore Plenilunii veri, Luna illibato lumine Umbram praeteribit: si vero dicto Plenilunii momento, Lunae distantia à Nodo minor sit quam supra inventus seo arcus; Luna Eclipsin patietur aliqualem: Ob parvitatem vero anguli ad 6 &laterum trianguli SOP, OP parvo admodum intervallo differt ab OL; &igitur Termini Ecliptici ii tuto constituentur, quando Tempore Plenilunii veri Lunae Latitudo est aequalis summae Semidiametrorum Lunae &Umbrae.