# Astronomiae physicae et geometricae elementa 344-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/344-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/344-2

COROLLARIUM. Hinc Termini qui vocantur Ecliptici pro Luna definientur. Si enim OL minor sit quam summa Semidiametrorum Umbrae & Lunae, aliqualis saltem erit Eclipsis. In triangulo igitur ALO datis praeter rectum ad L angulo LSO & latere OL, dictae Semidiametrorum summae aequali, invenietur latus RO, distantia nempe Lunae à Nodo in Ecliptica computata; quà obtinente, tempore Plenilunii veri, Luna illibato lumine Umbram praeteribit: si vero dicto Plenilunii momento, Lunae distantia à Nodo minor sit quam supra inventus seo arcus; Luna Eclipsin patietur aliqualem: Ob parvitatem vero anguli ad 6 & laterum trianguli SOP, OP parvo admodum intervallo differt ab OL; & igitur Termini Ecliptici ii tuto constituentur, quando Tempore Plenilunii veri Lunae Latitudo est aequalis summae Semidiametrorum Lunae & Umbrae.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
