Latin
COROLLARIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 346-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM. Quo minor est Motus Lunae à Sole, eo (caeteris paribus) angulus inter Eclipticam &IL major est; nam, Al eâdem manente, patet quo LA fuerit minor angulum ALI esse majorem: Et quo punctum L est Nodo propius, eo (caeteris paribus) major erit angulus inter IL &Eclipticam; nam quo L est propius ad s, AL portio minima, considerata tanquam recta, majorem angulum cum Sc comprehendit, &igitur à fortiori IL: Sed &angulus lλL etiam major est, quia Al est ubique ad sc parallela. SCHOLIUM. Artifices Tabulas condunt angulorum horum, quos Via Lunae à Sole cum Ecliptica comprehendit, pro vario tum Lunae à Sole Motu horario, tum Lunae à Nodo distantia, ut Lunae per Telluris Umbram, Umbraeve Lunaris per Telluris discum, Via prompte