# Astronomiae physicae et geometricae elementa 346-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/346-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/346-2

COROLLARIUM. Quo minor est Motus Lunae à Sole, eo (caeteris paribus) angulus inter Eclipticam & IL major est; nam, Al eâdem manente, patet quo LA fuerit minor angulum ALI esse majorem: Et quo punctum L est Nodo propius, eo (caeteris paribus) major erit angulus inter IL & Eclipticam; nam quo L est propius ad s, AL portio minima, considerata tanquam recta, majorem angulum cum Sc comprehendit, & igitur à fortiori IL: Sed & angulus lλL etiam major est, quia Al est ubique ad sc parallela. SCHOLIUM. Artifices Tabulas condunt angulorum horum, quos Via Lunae à Sole cum Ecliptica comprehendit, pro vario tum Lunae à Sole Motu horario, tum Lunae à Nodo distantia, ut Lunae per Telluris Umbram, Umbraeve Lunaris per Telluris discum, Via prompte

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
