Latin
COROLLARIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 348
Unproofread scanNot analysed yet
Ex figurarum respectivis casibus adaptatarum inspectione patet tempus, quo Lunae centrum est in L puncto Umbrae centro proximo, praecedere Tempus Oppositionis verae celebrandae cum Luna ad P pervenerit, in casu praesente; hoc est, cum Luna mox superavit Nodum ascendentem, quod obtinet etiam cum mox superavit Nodum descendentem: Sed cum Luna nondum assecuta est Nodos, Tempus mediae Eclipsis posterius esse Tempore Oppositionis verae; unde constat quando Tempus inter veram Oppositionem mediamque Eclipsin Tempori Oppositionis addendum sit quando subducendum, ut conficiatur Tempus mediae Eclipsis. Artifices vulgo Tabulas condunt Temporis, quo LP arcus percurritur, addendi aut substrahendi à Tempore Syzygiae verae, ut fiat Tempus Eclipsis mediae aut Obscurationis maximae. Tempus hoc varium est pro varia Motûs Lunae à Sole velocitate &varia distantia à Nodo. Tabulas hasce, ut prius illas de quibus Schol. Prop. XXXVI, ad singulos gradus Terminorum Eclipticorum producunt.