Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 349-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIUM. In resolutione trigonometrica triangulorum OLP, ALO, BLO, ut &figurarum Lίλ, ALλα, in Prop. praec. poterunt illa pro rectilineis haberi (quod &communiter fit) ob parvitatem laterum: tantilla enim superficiei sphaericae portio tuto potest censeri plana. PROPOSITIO XXXIX. Wantitatem Eclipsis dato Mense contingentis, tam in ejus medio, quam alio quovis dato Tempore definire. Iisdem positis, in annexo schemate Defectum Lunae referente contingentem paulo post superatum Nodum descendentem, invenienda est Quantitas Eclipsis mediae partialis. Lunae Discus Defectu medio centro L (jam saepius determinato) descriptus secet OR rectam in M. Cum igitur detur (in partibus circuli maximi in Sphaera Coelesti) OR Semidiameter Umbrae, &Prop. XXXV. inventus sit OL arcus, distantia minima centri Lunae à centro Umbrae in partibus iisdem; dabitur (per 4. Dat. horum arcuum differentia LR: Sed datur LM Lunae Semidiameter; unde (per 3. Dat. MR horum summa data est in iisdem; ejus que ideo (per 1. Dat.) ratio ad integram Lunae Diametrum MH, in partibus circuli pars Diametri Lunaris itidem notam, etiam data est: &MR est Diametri partis obscuEclipsi mediâ obscurata; datur igitur ratio ratae ad integram; ergo &numerus Unciarum Unciaeque partium Diametri obscuratae. Non absimiliter Eclipsis Quantitas ad datum Tempus ante vel post Plenilunium verum visa invenietur.