# Astronomiae physicae et geometricae elementa 35

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SECTIO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/35

SECTIO V. Primariorum Motu circa proprios Axes, De Planetarum & Phaenomenis hinc ortis. PROPOSITIO XXX. Orporum Mundanorum Motus circa proprios Axes positione datos, horumque Periodos, exponere. Quando Corpus immotum esse dicimus, intelligimus quamlibet in illo lineam, & quodlibet punctum immotum esse. Si vero Corpus in Linea aliqua motum dicamus, atque omni alio privatum solo hoc motu cieri, tum intelligimus istius Corporis centrum Gravitatis Lineam dictam percurrere, dum Corpus quantum fieri potest (quod ad caetera attinet) immotum manet; hoc est, quamlibet in isto Corpore lineam situm retinere parallelum illi, quem ante motum hunc habuerat; ac propterea lineam quamvis Corporis sic moti sibi semper parallelam manere. Quippe hoc modo (& quidem solo) fiet ut omnium motuum summa fit minima, (hoc est, motus totius minimus, quod supponitur;) & ut quodlibet moti Corporis punctum tantundem moveatur atque aliud quodvis, similemque & aequalem, soloque situ diversam Lineam describat: Nam quae à centro Gravitatis percurritur Linea, ab ipso Corpore percursa intelligitur, propter Centri istius naturam Geometris satis notam. Praeterea, si Corpus, caetera immotum, circa datum Axem rotari dicitur; Axis iste immotus intelligitur, dum quodvis Corporis punctum, extra Axem, circulum describit, cujus plano perpendicularis est Axis. Et ideo, si Corpus per Lineam aliquam feratur, & simul circa Axem rotetur; Axis, toto lationis tempore, sibi parallelus manebit. Neque ad hunc Axis parallelismum conservandum aliud requiritur, quam ut praedicti duo motus soli imprimantur Corpori: Nam si tertius nullus eidem insit, Axis erit perpetuo parallelus rectae, cui semel parallelus erat. Hisce praemissis, ex observatis constat Corpora Mundana majora, (si non omnia, saltem omnis generis,) praeter motus de quibus superius generatim est dictum, circa Axes revolvi. Et primo ex observatione Macularum Solarium, patet Solem, Corpus in Systemate nostro sui generis unicum, ab occidente in orientem revolvi circa Axem, ad planum Eclipticae inclinatum angulo quasi 87. graduum, spatio circiter 25 dierum. Cumque Sol non moveatur de loco in locum, Axis iste immotus manet. Inter Planetas primarios Tellus aequabili motu revolvitur, ab occidente in orientem, circa Axem, angulo 66; graduum ad planum Eclipticae inclinatum, spatio Diei naturalis. Cumque Tellus etiam circa Solem feratur spatio annuo, ejus Axis saltem sibi parallelus manet, cum immotus constare nequeat.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
