Latin
COROLLARIUM I
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 350-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM I. Hinc facile determinabuntur Telluris Loca, ex quibus Eclipsis Lunaris data Phasis spectari potest. Cum enim ad istam Phasin deficientis Lunae locus ex Prop. hac detur, &hora in dato Loco Telluris; dabitur (per Coroll. XXXVI. Lib. II.) Locus Terrae, cui Luna tum est in vertice. Omniaque Loca, quae hinc absunt minus quadrante circuli, hanc videbunt; quae magis, non videbunt; quae ipso quadrante, in Horizonte videbunt COROLLARIUM 2. Ex tribus ultimis Propositionibus Schema Eclipsis Lunaris in plano graphice protrahetur. Cum enim tantilla Coeli Lunaris pars, quam Umbra (vel etiam Penumbra) Terrae una cum Luna ad Eclipsis Initium illam tangente occupat, pro plano tuto possit haberi: Ductis rectis, se decussantibus in angulo aequali illi quem Via Lunae cum Ecliptica comprehendit, Circulos istos, earumque concursu Nodum proximum referentibus; sumatur in recta Eclipticam referente punctum à communi rectarum concursu distans tot partibus aequalibus quibusvis quot partibus circuli (vg. scrupulis) Centrum Umbrae sive punctum Soli oppositum distat à Nodo; centro hoc describatur Circulus Terrae Umbram referens, hujus Semidiametrum tot prius assumptarum aequalium partium faciendo quot scrupulorum in Coelo Umbrae Semidiameter revera occupat; ex hoc centro ducendo rectas tam ad Eclipticam quam ad Viam Lunarem normales, signabuntur in Via Lunari puncta veri Plenilunii mediaeque Eclipsis.