Latin
SECTIO VIII
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 352
Unproofread scanNot analysed yet
Juncta SL producatur donec Terrae Disco DT occurrat in V, ubi centrum Umbrae Lunaris in Discum Terrae exceptae versatur. Dico angulum TMV aequalem esse STL Distantiae apparenti Solis &Lunae &Parallaxi Solis horizontali simul. Ducatur LR parallela MT, &iungatur MR. Quoniam angulus TMV aequalis est angulis TMR &RMV simul sumptis, angulus autem TMR(per Prop. XXIX. El. 1.) aequalis LRM, hoc est (ob viciniam punctorum R &T) LTM, &RMV (ob eandem rationem) ipsi RLV, sive (per Prop. XXIX. El. I. )LSM aequalis; erit TMV aequalis angulis LTM &LSM simul sumptis. Porro, quia angulus LTM supponitur Parallaxi Lunae horizontali aequalis, &LLuna; erit Distantia punctorum L &M Semidiametro Terrae aequalis: (Parallaxis enim Lunae horizontalis est angulus in quo Terrae Semidiameter videtur ad distantiam aequalem distantiae Terrae &Lunae:) adeoque LSM angulus est proxime horizontalis Solis Parallaxis, (angulus nimirum in quo apparet Terrae Semidiameter ad distantiam Solis &Terrae, hoc est, fere ad distantiam Solis &Lunae,) &angulus LTM est Solis &Lunae Distantia ex centro Terrae visa. Et igitur angulus TMV aequatur Distantiae Solis &Lunae ex Terrae centro visae &Solis Parallaxi horizontali simul sumptis. Eodemque modo si arcus LM sit semissis, sesquialter aut duplus Parallaxis Lunae horizontalis; erit angulus TMV aequalis LTM &semissi, sesquiplae aut duplae Parallaxi Solis horizontali. Q. E. D.