# Astronomiae physicae et geometricae elementa 352

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SECTIO VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/352
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/352

Juncta SL producatur donec Terrae Disco DT occurrat in V, ubi centrum Umbrae Lunaris in Discum Terrae exceptae versatur. Dico angulum TMV aequalem esse STL Distantiae apparenti Solis & Lunae & Parallaxi Solis horizontali simul. Ducatur LR parallela MT, & iungatur MR. Quoniam angulus TMV aequalis est angulis TMR & RMV simul sumptis, angulus autem TMR(per Prop. XXIX. El. 1.) aequalis LRM, hoc est (ob viciniam punctorum R & T) LTM, & RMV (ob eandem rationem) ipsi RLV, sive (per Prop. XXIX. El. I. ) LSM aequalis; erit TMV aequalis angulis LTM & LSM simul sumptis. Porro, quia angulus LTM supponitur Parallaxi Lunae horizontali aequalis, & LLuna; erit Distantia punctorum L & M Semidiametro Terrae aequalis: (Parallaxis enim Lunae horizontalis est angulus in quo Terrae Semidiameter videtur ad distantiam aequalem distantiae Terrae & Lunae:) adeoque LSM angulus est proxime horizontalis Solis Parallaxis, (angulus nimirum in quo apparet Terrae Semidiameter ad distantiam Solis & Terrae, hoc est, fere ad distantiam Solis & Lunae,) & angulus LTM est Solis & Lunae Distantia ex centro Terrae visa. Et igitur angulus TMV aequatur Distantiae Solis & Lunae ex Terrae centro visae & Solis Parallaxi horizontali simul sumptis. Eodemque modo si arcus LM sit semissis, sesquialter aut duplus Parallaxis Lunae horizontalis; erit angulus TMV aequalis LTM & semissi, sesquiplae aut duplae Parallaxi Solis horizontali. Q. E. D.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
