Latin
COROLLARIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 356-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM. Hinc Termini definientur pro Solis Eclipsibus omnimodis per totam Terram contingentibus. Si enim TV minor sit summâ Semidiametrorum Disci Terrae Penumbraeque Lunae, partialis saltem erit Eclipsis in aliqua Telluris parte. Quod si TV minor sit quam TR Semidiameter Disci, totalis erit alicubi Solis Defectus; saltem centralis. In triangulo igitur rectilineo in Terrae Disco descripto QVT datis praeter rectum ad v angulo VST &latere VT, dictae Semidiametrorum summae aequali, invenietur latus QV, Distantia nempe centri Penumbrae Lunaris à Nodo proximo ipsiusve Lunae à Nodo opposito, quâ obtinente Tempore Novilunii veri Lunae Penumbra Terram pertransibit, illam minime attingens: Si vero dicto Novilunii momento Lunae distantia à Nodo proximo minor sit quam supra inventus arcus QV, Lunae Penumbra Terrae tractum aliquem involvet, &Sol Eclipsin pati aliqualem videbitur istius tractûs incolis. Similiter definientur Termim pro centrali Solis Eclipsi alicubi in Terra contingente, loco summae Semidiametrorum Disci &Penumbrae ipsam Disci Semidiametrum sumendo, ut supra est ostensum. Ob parvitatem vero anguli ad s laterumque trianguli VNT, TN parvo admodum discrimine differt à TV: unde ii erunt quamproxime Termini pro Eclipsi Solis vel omnimoda vel totali alicubi contingente; distantiae nempe Lunae à Nodo proximo, quando Tempore Novilunii veri Lunae Latitudo aequalis est vel summae Semidiametrorum Luminarium &Parallaxis Lunae horizontalis minutae sesquiplo Parallaxis Solis horizontalis, vel differentiae Parallaxium horizontalium Lunae &Solis. PROPOSITIO XLII. Empus Initii, Medii &Finis tam omnimodae Eclipsationis à Penumbra Lunae, quam Eclipsis Solis totalis in omni Telluris globo dato Mense contingentis, indeque harum Durationem integram definire. Sit DCG Discus Terrae centro T descriptus, visus ex puncto rectae Solis &Terrae centra conjungentis, ubi haec Coelo Lunae occurrit. Plani Eclipticae hujusque Disci communis intersectio, sive Ecliptiea in plano Disci visa, sit AK recta; &TN huic perpendicularis erit communis sectio planorum circuli Latitudinis &Disci Terrae, in qua sit N punctum, ubi Lunae Orbitae planique Disci communis intersectio, sive Orbita Lunae in planum Disci projecta, dictum Latitudinis circulum intersecat.