# Astronomiae physicae et geometricae elementa 357-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, COROLLARIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/357-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/357-2

cognitum arcum moveatur; ideoque tempus innotescet quod requiritur ut Luna à Sole moveatur per arcum subtendentem angulum quem recta NV subtendit, hoc est, ut Penumbrae Lunaris centrum rectam NV in Terrae Disco percurrat; hoc est denique, tempus interjectum inter momentum Conjunctionis verae momentumque Eclipsationis mediae, respectu totius Telluris: adeoque dato ille invenietur & hoc Momentum enim mediae Eclipsis Solaris respectu totius Telluris (similiter atque mediae Eclipsis Lunaris) praecedit Conjunctionem veram cum Sol Lunaque mox superarunt Nodorum alterutrum, illum vero sequitur cum Luminaria Nodoe nondum sunt assecuta.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
