Latin
COROLLARIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 358-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIUM. Hinc triangulorum rectilineorum ATN, ETN, VTN, FTN& BTN dantur omnes anguli; &hinc etiam Schema Eclipsis Disci Terrae, qualis revera est haec de qua agimus, in plano graphice describetur, ut factum est in Eclipsi Lunae Coroll. 2. Prop. XXXIX: Figura enim praecedens est illud ipsum Schema quod quaeritur; illa igitur rite protrahatur. Cumque notum sit quantas rectae Ql portiones Umbrae Lunaris centrum Horae spatio peragret, &quaenam in dato loco numeretur Hora, quando dictum centrum tenet N vel v vel aliud quodvis punctum in 4! datum; patet quod si rectae istius rite divisae punctis adscribantur numeri, quibus Horae in dato loco indicantur, perfectum esse Schema quaesitum pro dato loco. I F. PROPOSITIO XLIII. CClipsis Solaris Quantitatem respectu Spectatoris Terrestris intra circulum Penumbrosum, qui est sectio Penumbrae Lunaris per Discum Terrae, datum Locum occupantis determinare. Sit EFG circulus disterminans Terrae Hemisphaerium à Sole illuminatum ab obscuro, cujus proinde planum idem est cum plano Disci de quo supra. In hoc plano sit KTV Ecliptica; INV. Via centri Penumbrae Lunaris; N punctum ad quod cum Penumbrae centrum ed by Go centrum pervenerit, fit Novilunium verum.