# Astronomiae physicae et geometricae elementa 363-2

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SCHOLIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/363-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/363-2

SCHOLIUM. Atque hinc definietur Telluris Tractus, quem Penumbrae Lunaris centrum in dati Mensis Eclipsi Solari transit; hoc est, Loca omnia quae successive Eclipsin Solis centralem patiuntur. Si (per Prop. XLVI.) quaeratur Terrae Locus cui Sol centraliter deficiens oritur, atque deinde alius cui post dimidium Horae Horamve integram centraliter deficit, & sic denuo usque ad Locum ubi occidens similiter deficit; Loca illa in superficie Globi Terrestris lineis conjuncta Tractum quaesitum monstrabunt. Quod si utrinque ad latera Lineae hujus Zona quasi signetur, cujus latitudo Penumbrae Lunaris Diametrum adaequat; signabitur omnis Terrae Tractus Penumbrâ involutus, quique aliqualem Solis Eclipsin sentit. In Tractu hoc signabuntur Loca ubi praecipuae Phases obtinent, ut ubi in nonagesimo gradu Sol deficit, ubi in Meridiano &c. PROPOSITIO XLVII. Ocum in superficie Terrae determinare ubi Solis Defectus vel Totalis est aut Centralis, vel ubi ejus Diametri pars data versus datum Polum à Luna occultabitur in ipso Meridie. Iisdem manentibus quae in Prop. praec. sunt posita, patet illud Telluris punctum, quod ad M simul cum Penumbrae Lunaris centro pertingit, Eclipsin Solis ipso Meridie pati. Ad illud inveniendum advertatur in triangulo rectilineo NMS, in Disco ut supra descripto, dari (per Prop. XXXVI. ) angulum SNM, (nemne quem Via Lunae à Sole cum circulo Latitudinis continet,) NS distantiam centrorum Disci & Penumbrae ad Conjunctionem veram, angulumque NSM aequalem angulo sphaerico ZSP in superficie sphaerica inter Eclipticae & Aequatoris secundarios SZ & PSR ad Solem comprehensum; unde dabitur NM recta, & igitur tempus requisitum ut Penumbrae centrum hanc motu suo à Sole peragret: Sed datur Tempus in dato Loco numeratum quo centrum istud punctum N occupat, idem nempe cum tempore Conjunctionis Luminarium verae; igitur & Tempus in dicto Loco numeratum dabitur quando centrum Penumbrae est in M.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
