Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 367
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIUM. In praxi praecedente supposuimus Lunae Motum à Sole in Via visa AN esse aequabilem, quod non est verum: Nam licet Motus Lunae à Sole in Via sua vera LB toto Eclipsis tempore insensibiliter differat ab aequabili, cum tamen in Motu ejus in Via visa apparenter facto Parallaxis partes suas agat, (ut in Parallaxium Definitionibus Prop. XLV. Lib. II. traditis fuse ostensum est,) ideo fit ut ab aequabili admodum discrepet. Adeoque ad determinationem Viae visae AK assumendum est tempus posterius illo quo Luna fuit in A, si C sit post s; anterius vero, si c sit antes in serie Signorum, &quidem, quantum conjectare licet, aequale fere illi quod Lunam impendere oportet ut ab A ad M moveatur; quod propemo dum aequale erit ei quod requiritur ut Luna Motu suo a Sole secundum Eclipticam percurrat notum arcum eS; solo enim Motu apparenti à Parallaxi orto differunt. Si ex s ad Eclipticam excitetur perpendicularis sV, Viae Lunae visae in v occurrens, erit v punctum quod Lunae centrum tenet Tempore Conjunctionis à Spectatore visae. Invenietur autem AV sic In triangulo NSV praeter rectum NSV dantur latus NS &angulus N; quare notum erit latus NV; &cum notus etiam sit arcus NA, non ignorabitur VA; ideoque tempus ad hunc percurrendum necessarium cognitum erit, ipsumque adeo Conjunctionis visae momentum. Quoniam vero puncta M &v parum distant, ideo Tempus Conjunctionis visae vulgo habetur pro momento maximae Obscurationis. PROPOSITIO XLIX. TEmpus Initii &Finis Eclipsis Solaris dato Mense contingentis &in dato Loco visae, adeoque Durationem integram determinare. Caeteris manentibus ponatur Lunam XR, in Via sua visa AN procedentem, Solem HR contingere ad R: quaeritur Tempus quando hoc accidit. Centra Luminarium S &L arcu circuli maximi SL jungantur. In triangulo SML praeter rectum ad M dantur latera SM, SL, illud in Prop. praec. determinatum, hoc Semidiametrorum Luminarium SR, LR aggregatum; innotescet igitur ML arcus, per Motum Lunae à Sole, ad visum percurrendus inter Initium Eclipsis &momentum maximae Obscurationis (per Prop. praec. cognitum) contingentis cum centrum Lunae ad M pervenerit: ideoque &huic in Ecliptica respondens ab S retrorsum computatus, nempe SE. Ad determinandum tempus ad hoc requisitum, quaerantur ad assumptum tempus (Horam binasve Horas, prout Duratio Eclipsis magna est vel parva, quod ex parvitate aut magnitudine arcûs SM dignoscitur; atque hic rursus eo accuratiora fient omnia, quo assumptum tempus magis accedit ad Semidurationem Eclipsis) ante cognitum Obscurationis maximae momentum Luminarium Loca apparentia, quae ad Eclipticam reducta (Solis Loco ad S provecto) faciant distantiam in Ecliptica computatam CS.