Latin
SCHOLIUM
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 368-3
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIUM. Dum maxima praedictorum triangulorum pars per Trigonometriam resolvitur, poterunt illa pro planis haberi: Propter parvitatem enim laterum sphaericae superficiei portio ab illis occupata à plano vix differt, ut in casu simili superius est dictum ad Prop. XXXVIII. Atque hoc compendium haud contemnendum affert in Eclipsium Solis calculo, si quis alius, taedii pleno, propter repetitam Parallaxium inquisitionem; sed compendio hoc caute utendum est. COROLLARIUM. Atque hinc Solaris Eclipsis, respectu dati Loci, Typus sive Schema graphice protrahetur. Cum enim tantilla Coeli pars Solem &hunc ab utroque latere in Initio &Fine Eclipsis contingentem Lunam comprehendens pro plano haberi possit, Ecliptica CN una cum Lunae Via visa AN, (quae aliquando propter Parallaxis varietatem sensibiliter à circulo maximo rectave aberrabit,) punctisque S, M, L &P ubi Solis Lunaeque centra dictis temporibus versantur, rite protrahentur modo vulgo cognito: Centrisque S &M describendo circulos diametros habentes Luminarium Diametris tunc apparentibus proportionales, ex iisdem partibus desumptas ex quibus Eclipticae Orbitaeque visae partes prius erant desumptae, patebit Solis Phasis tempore Obscurationis maximae. Cumque (per Prop. XXXVI. Lib. II.