Latin
ENIETI MRON II
David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 369-2
Unproofread scanNot analysed yet
ENIETI MRON II VI. V ipl. Αιρ PROPOSLIQI. MTI. Ationem reddere cur Lunares Tabulae hactenus conditae Lunae Locum in Luminarium Eclipsibus, &generaliter in Syxygiis quibusvis, accuratius ostendant, quam in aliis Aspectibus cum Sole, speciatim in Quadraturis. Praeterquam quod ad Lunationes determinandas Syzygiae Solis &Lunae accuratius sunt ab Astronomis observatae quam aliae quaevis Phases, &speciatim in Luminarium Defectibus Lunae Locus respectu Solis exactissime sit observatus, &inde Theoria ad Luhae Loca in istis casibus per calculum exhibenda speciatim condita sit &aptata; Inaequalitates omnes Menstruae, sive in Syzygiis cum Sole complendae, Lunae ejusque Orbitae Motum afficientes in Syzygiis cessant; in reliquis Aspectibus effectus suos edunt. Sed hae omnes, (unicâ exceptâ Variatione,) dum Tabulae Lunares conduntur ab Artificibus negliguntur, ut Prop. XXIX. ostensum est; unde patet ratio cur Lunae Locus ex Tabulis hisce depromptus accuratior prodeat in Syzygiis quam in alio quovis Aspectu cum Sole. Omnes autem hae Inaequalitates majores sunt quo Luna à Syzygiis remotior. hoc est, maximae cum illa Quadraturas tenet Lunaris enim Orbitae Aa a bitae Apsides, quae absolute loquendo progrediuntur, in Lunae Quadraturis vel regrediuntur vel saltem tardius progrediuntur, per Prop. VIII.