# Astronomiae physicae et geometricae elementa 369

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa, SCHOLIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/369

) detur angulus quem Ecliptica comprehendit cum verticali Solis, ipseque verticalis situs respectu Meridiani; si Schema supra delineatum ad Meridiani planum ipsumque Horizontem debitis angulis modo inventis inclinetur, Schema maximae Obscurationis perfectum erit. Si potro Viam Lunae visam referens Linea AN in partes dividatur, quas Luna horis horaeque partibus (posito Sole interim immoto) peragrare videtur, & apponantur numeri quibus horae istae in Loco dato numerantur, (quod facile fiet, cum Tempora maximae Obscurationis, Initii & Finis punctis M, L & P adponenda ex praecedentibus innotescant;) Schema omnibus suis numeris absolutum fiet: Phasisque datâ Horâ contingens statim desineabitur, centro datâ Horâ signato & diametro Lunae Diametro apparenti aequali describatur circulus; hic enim ex circulo centrò S Solem repraesentante abscindet segmentum simile similiterque respectu Eclipticae positum ei, quod Luna ex Sole dicto tempore tegit. Quae ad Eclipsium calculum necessariae sunt Tabulae (praeter descriptas Propp. XXVI & XXVII) illarum fundamentum, descriptio & ordo (quatenus nostrum finit institutum) suis locis habentur; nempe de Lunsinarium Diametris apparentibus Prop. XXXII, de Inclinatione Viae Lunae à Sole ad Eclipticam Schol. Prop. XXXVI, & de Tempore RIg. 3 inter Syzygiam veram mediamque Echosin Prop. XXXViI.

---

David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa.
